monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32 > Iudith > 6 > 11 > csg51.14 > sectio 35 > sectio 5 > sectio 17 > bsbClm14056.39 > sectio 91 > sectio 104 > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p9, 82
Si ergo nusquam in divinis eloquiis reperitur ea mihi causa potissimum occurrit, quare angeli non dicuntur dii, ne ab hominibus putarentur colendi; ne homines ad hoc inclinarentur, ut servitium religionis quae liturgia vel latria dicitur, angelis exhiberent, sed nomine officii multo utilius vocantur angeli, qui Latine dicuntur nuntii, ut ille colatur, cuius sunt nuntii.